monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 20, I <<<     >>> III

Caput II SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Nunc autem et mala aequo animo ferre discimus, quae patiuntur et boni, et bona non magnipendere, quae adipiscuntur et mali; ac per hoc etiam in his rebus, in quibus non apparet divina iustitia, salutaris est divina doctrina. Nescimus enim quo iudicio Dei bonus ille sit pauper, malus ille sit dives; iste gaudeat, quem pro suis perditis moribus cruciari debuisse maeroribus arbitramur, contristetur ille, quem vita laudabilis gaudere debuisse persuadet; exeat de iudicio non solum inultus, verum etiam damnatus innocens, aut iniquitate iudicis pressus aut falsis obrutus testimoniis, e contrario scelestus adversarius eius non solum inpunitus, verum etiam vindicatus insultet; impius optime valeat, pius languore tabescat; latrocinentur sanissimi iuvenes, et qui nec verbo quemquam laedere potuerunt, diversa morborum atrocitate affligantur infantes; utilis rebus humanis inmatura morte rapiatur, et qui videtur nec nasci debuisse, diutissime insuper vivat; plenus criminibus sublimetur honoribus, et hominem sine querella tenebrae ignobilitatis abscondant, et cetera huius modi, quae quis colligit, quis enumerat?
2 Quae si haberent in ipsa velut absurditate constantiam, ut in hac vita, in qua homo, sicut sacer psalmus eloquitur, "vanitati similis factus est et dies eius velut umbra praetereunt," non nisi mali adipiscerentur transitoria bona ista atque terrena, nec nisi boni talia paterentur mala: posset hoc referri ad iudicium iustum Dei sive etiam benignum, ut, qui non erant adsecuturi bona aeterna, quae faciunt beatos, temporalibus vel deciperentur pro malitia sua vel pro Dei misericordia consolarentur bonis, et qui non erant passuri aeterna tormenta, temporalibus vel pro suis quibuscumque et quantiscumque peccatis affligerentur vel propter implendas virtutes exercerentur malis.
3 Nunc vero, quando non solum in malo sunt boni et in bono mali, quod videtur iniustum, verum etiam plerumque et malis mala eveniunt et bonis bona proveniunt: magis inscrutabilia fiunt iudicia Dei et investigabiles viae eius. Quamvis ergo nesciamus quo iudicio Deus ista vel faciat vel fieri sinat, apud quem summa virtus est, summa sapientia, summa iustitia, nulla infirmitas, nulla temeritas, nulla iniquitas: salubriter tamen discimus non magnipendere seu bona seu mala, quae videmus esse bonis malisque communia, et illa bona quaerere, quae bonorum, atque illa mala maxime fugere, quae propria sunt malorum.
4 Cum vero ad illud Dei iudicium venerimus, cuius tempus iam proprie dies iudicii et aliquando dies Domini nuncupatur: non solum quaecumque tunc iudicabuntur, verum etiam quaecumque ab initio iudicata et quaecumque usque ad illud tempus adhuc iudicanda sunt, apparebunt esse iustissima.
5 Ubi hoc quoque manifestabitur, quam iusto iudicio Dei fiat, ut nunc tam multa ac paene omnia iusta iudicia Dei lateant sensus mentesque mortalium, cum tamen in hac re piorum fidem non lateat, iustum esse quod latet.